Originally posted by ObiterDicta:Sung after Mass and Compline. Yay!
[b]Salve Regina
Salve Regina,
Mater Misericordiae
Vita dulcedo
et spes nostra salve
Ad te clamamus,
exsules filii Hevae
Ad te suspiramus,
gementes et flentes
In hac lacrimarum valle
Eia, ergo, advocata nostra
illos tuos misericordes oculos ad nos converte
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui
Nobis post hoc exsilium ostende
O clemens, O pia, O dulcis, Virgo Maria[/b]
Originally posted by ObiterDicta:they sang that at the cathedral on Sunday!
Here's one that I like a lot:
[b]Adoro Te Devote
Adoro te devote, latens Deitas,
Que sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans, totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius,
Nil hoc verbo Veritatis verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens, atque confitens,
Peto quod petivit latro poenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor,
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini:
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Jesu domine,
Me immundum munda tuo sanguine:
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro, fiat illud, quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae. Amen.
[/b]